- PATERAE
- PATERAE(inquit Bochart. l. 1. Chanaan c. 42.) sunt facerdotes Apollinis, oraculorum interpretes, â verbo patar. i. e. interpretari. Unde Ioseph, poter dicitur, quia interpretabatur somnia, Gen. c. 41. v. 8. Ausonius, in Professoribus Burdigalensibus, ubi de Attio Patera, vel Paterio, v. 9.Beleni sacratum ducis e templo genus,Et inde vobis nomina.Tibi Paterae, sic ministros menoupuntApollinares mystici.Fratri patrique nomen a Phoebo datum,Natoque de Delphis tuo.De his ita Hietonym. Ep. 150. ad Hedybiam: Maiores tui Paterius, atque Delphidius; quorum alter, antequam ego nascerer, Rhetoricam Romae docuit, alter, me iam adolescentulô, omnes Gallias prosâ versuque suô illustravit ingeniô. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.